monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 45
{XVII} is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes minimas carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa aut Syria gignant.